es en fr
Los mensajes más recientes del foro
elementorum omnium spiritus, utpote

Utpote perennium corporum praesentiendi motu semper et ubique vigens, ex his, quae per disciplinas varias adfectamus, participat nobiscum munera divinandi: et substantiales potestates ritu diverso placatae, velut ex perpetuis fontium venis, vaticina mortalitati suppeditant verba, quibus numen praeesse dicitur Themidis.

Quam ex eo quod fixa fatali lege decreta praescire facit in posterum, quae tetheimena sermo Graecus appellat, ita cognominatam in cubili solioque Iovis vigoris vivifici theologi veteres conlocarunt.

Auguria et auspicia non volucrum arbitrio futura nesc

© Ideac 2007, todos los derechos reservados - Sitio alimentados por Spip 2.0.8 [13982]